Charte de Fondation de l'Abbaye du Tréport

Charte de Fondation de l’Abbaye du Tréport

Donation de Geoffroi et Robert de Pierrepont

samedi 9 juin 2007

"Robert de Pierrepont et Geoffroi aumônèrent la dîme de Gonneville en 1039". L’arbre de feugères débuterait ainsi par une grossière imprécision. L’acte de Fondation de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport, source évidente du précieux mais souvent imprécis "arbre de Feugères" mentionne plutôt :

"Je donne [moi Robert comte d’Eu, au nom de] Robert de Pierrepont et Geoffroi son frère la dîme de Cuverville, qu’ils tiennent de la volonté d’Oylard leur seigneur, et ils firent cela avec l’assentiment de ce dernier.

Le texte latin établi en 1880 par P. Laffleur de Kermaingant est repris ci-dessous. La version PDF inclus les notes de bas de page.


La charte de fondation de l’abbaye Saint-Michel du Treport

texte en latin établi et annoté par P. Laffleur de Kermaingant

PDF - 21.1 ko
Charte de Fondation de Saint-Michel du Tréport
Le texte intégral en latin, avec les annotations de bas de page issues de l’édition de 1880 par P. Laffleur de Kermaingant

In nomine sancte et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Anno ab Incarnatione Domini M° tricesimo sexto, ego Robertus , comes Augensis, consilio Maurilii archiepiscopi Rothomagensis et Willermi Normannorum ducis, sed et aliorum tam episcoporum quam obtimatum Normanniae, hominumque meorum laude, et precipue monitu uxoris mee Beatrix comitisse, abbatiam in honorem Dei et sancti Michaelis archangeli apud Ulterisportum constituo, et unde monachi ibi vivant, qui pro mea meorumque salute Deum assidue exorent, uxore Beatrice et filiis meis Radulfo videlicet, Willermo atque Roberto concedentibus atque laudantibus, de meis possessionibus stabilio. Do igitur eis in Ulterisportu ecclesiam ubi eadem abbatia est constructa, cum tota decima et cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus ; et vigenti domos in eadem villa, sex in cambis ex ipsis, et duos homines vavasores liberos, et censum lignorum ejusdem ville, et palustrem terram, et prata de juxta, et omnem terram arabilem quam in dominio meo in eadem villa, id est in Ulterisportu, habeo ; et omnem consuetutinem hominum illorum qui sunt sancti Michaelis, quicquid omnino sit. Item, in Ulterisportu, et in Augo opido, do decimam denariorum de vicecomitatibus, et in utraque villa quicquid abbas et monachi adquirere poterunt. Quod si homines abbatis picem qui vocatur turium capiunt, totus erit sancti Michaelis ; crassus picis si captus fuerit, ala una et medietas caude erit monachis. Do etiam, ego Robertus comes, eidem ecclesie apud Augum mansionem cujusdam hominis qui vocatur [Airi] cum viridario, et alias tres mansiones ; decimamque pasnagii silvarum Augi omniumque exaltatuum earumdem silvarum, ubicumque fiant ; silvam quoque liberam in opus monestarii et ministerii monachorum. Do etiam terram Maisnilli Vallis cum portu, et quicquid in eodem loco habeo ; Quercitumque Criolii, et Maisnillum Soreth liberum et quietum ab omni consuetudine, et quodcumque inde exit ; Maisnillum quoque Alardum do, et villam que Ramicheon Maisnil dicitur, et aliam que Grimonth Maisnil vocatur ; et concedo medietatem de Boitealmaisnil ; apud Fucardimontem , et de dominio meo, do duos ortos et mansiones quinque hospitum et unum molendinum. In Fontibus autem, excepto theloneo et parrochia, do illud quod, in dominio meo, habeo in terris et pratis et alnetis et marescis, et unam domum liberam, et unum molendinum ubi tota moltura de Grimont Maisnil debet venire, si dominus ville molendino caruerit. Do etiam decimam molendinorum Blangei et Septem Molarum . Apud Septem Molas do ejusdem ville ecclesiam et quodcumque ad eam pertinet, terramque unius carruce, et totam decimam de dominio meo ; in Crioleio molendinum unum cum tota moltura et de Floscis et de Estaelonde , [et de] Wiliothuil , et II mansiones liberas. Ecclesiam quoque do de Anedinare , et fiscum Rogerii ejusdem ville qui monachus effectus est, et totam terram Gozoudimare . In Verleio unum molendinum do, pro anima Rogerii filii Turoldi, et terram quam Romeldis, ava ipsius Rogerii, in Verleio habuerat et quam ipse Rogerius ecclesie Sancti Michaelis, me presente, dedit : scilicet medietatem ville do, ego Robertus comes, liberam. De Boevilla autem et de Penleio et de Brunvilla do ecclesias, et totam decimam, et terram IIIIer bobus ; ecclesiam quoque de Gillemercourt do cum tercia garba, et ecclesiam Sancti Petri in Valle cum tota decima, et ecclesiam Sancti Walarici de Monte Aquoso cum terra et ceteris ad eam pertinentibus, et ecclesiam de Burgo Turoldi cum tota decima et XXXV acras terre. Basilicis terram ad unam carucam, et ecclesiam cum tota decima et quicquid ad eam pertinet, et mansiones hospitum XIIcim do, et Roscelinum de Matun Maisnil cementarium cum fisco suo ; et Sanctum Martinum de Silva liberum et quietum cum terris et hospitibus, et quicquid ad eundem locum pertinet, ubi quondam domnus Gervinus, abbas Sancti Richarii , heremiticam vitam duxit ; item, locum illum qui dicitur Flamenguevilla , et terram unius aratri, et partem mee warance, decimamque thelonei VIItem Molarum et Gandicurie , omnium piscium quoquine mee, et de sale et de omni carne que michi vel heredibus meis de Anglia venerit. Similiter decimam do et aquam de Criolio VIIIto diebus ante festivitatem sancti Michaelis , et ipsa nocte festivitatis ejusdem aquam de Eu eidem abbatie do. Similiter ante festum Translationis sancti Benedicti aquam de Criolio concedo eidem ecclesie IIIIer diebus, et ipsa nocte festi aquam de Eu. In Anglia do Bonitone et quicquid ad eam pertinet in terris, in hospitibus et ceteris rebus. Hec omnia do dono eidem abbatie in elemosinam liberam et quietam, et per cartam istam testificor dona que Willermus, filius meus, me presente et consentiente, eidem ecclesie in elemosinam contulit : videlicet ecclesiam de Haymies cum tota decima, et terram trium hospitum ad eamdem ecclesiam pertinentem. Testificor etiam omnia dona que, me presente, volente et rogante, barones, milites et nationes terre mee eidem ecclesie in elemosinam liberam contulerint et quietam : videlicet XXXta acras terre apud Ulterisportum de dono Hugonis vicecomitis, patris Gulberti de Duneio ; de dono Willermi Caucheis duas mansiones in villa Ulterisportus et totam terram Montis Goisberti , et duo jugera prati apud Flamenguevillam, et apud Criolium alia duo jugera prati, et terram quam tenebat in Augo opido, et viridarium unum et quicquid habebat in VIItem Molis ; de dono Ricardi Boistel et Hilduini de Blangeio et Gustini de Grimont Maisnil et Henrici Jaillardi duas garbas decime in feodis suis apud Blangeium ; de dono Henrici Mostellencis in Fontibus XXti jugera terre et duas garbas decime ; de dono Anscherii de Ryu senis decimam suam de Ryu ; de dono Wiberti de Basinval , et de dono Helduini Forestarii duas garbas decime de terris suis apud Basinval ; de dono Walteri ad barbam de Daivilla duas garbas decime de fisco suo apud Moncheium ; de dono Goscelini de Bernou Maisnil et Osmeldis uxoris ejus terram de Sifridi Villa ; de dono Rogerii filii Turoldi apud Gillemercourt fiscum duorum hominum, videlicet : Goifridi filii Romoldis et Rogerii filii Henredi ; de dono Radulfi qui non videt, patris Radulfi de Grantcourt, quamdam decimam in Grancourt ; de dono Willermi Talebot servitium terre Sansologonis in Gillemercourt ; de dono Alundi de Grantcourt, patris Roberti, duas garbas decime de terra sua de Grantcourt, de dono Radulfi, filii Alveredi, totam decimam terre sue apud Penlieu ; de dono Goyfredi, filii Rainoldi de Sancto Martino Jaillardo , decimam de terris hominum suorum quam habebat in dominio suo et apud Sanctum Martinum, et apud le Tot , et apud Merlimcampum ; de dono Claremboudi, patris Ricardi de Tokevilla , duas garbas decime de Tokevilla ; de dono Rogeri Salcheio , fratris Ricardi de Freavilla , ecclesiam de Salcheio cum tota decima, et quicquid ad eandem ecclesiam pertinet, et unam acram prati ; de dono Ricardi, filii Roberti de Freavilla, totam decimam de [Greigneo] ; de dono Picardi de Lonreio , patris Bartholomei, decimam de Bosco Ricardi ; de dono Millonis de Assyngneio , IIos ortos et duas garbas decime de Assyngneio, ita libere ut eas extunc homines ville ad domum monachorum adduxerunt, sicuti ad suam pridem facere ex debito solebant ; do dono Roberti de Petreponte et Godefridi fratris ejus decimam de Cuvervilla quam tenebant de Oylardo domino ejusdem ville, et hoc fecerunt de consensu ejusdem domini ; de dono Oystellandi militis mei, qui filium meum Willermum nutrivit, villam que vocatur Maisnil Oystellant , et hoc concessi precibus Willermi filii mei, ut imperpetuum esset eadem villa ad elemosinam pauperum libera et quieta. Et volo ut quecumque monachi Ulterisportus ex dono meo sive successorum meorum tenuerint vel possiderint ita libere et quiete teneant, quod ab eis vel ab hominibus eorum heredes mei nulla servitia, nulla auxilia, nullas tallias sive collectas, nullas omnino exactiones exigant. Et successoribus nostris hoc annuentibus et pro posse suo res hujus ecclesie augentibus benedictionem, calumpniantibus vero et res hujus ecclesie retrahentibus eternam maledictionem indico et eos timende excommunicationis vinculo ligo. Horum donorum, tam meorum quam aliorum benefactorum hujus ecclesie quos predixi ; testes [sumus] : ego Robertus, comes Augi, et Radulfus et Willermus et Robertus, filii mei, et Hugo vicecomes et Gaufridus de Bailoil , et Galterus ad barbam de Daviscusvilla ; et alii multi quod longum est nominare.



P.-S.

source : (Cartulaire du comté d’Eu , fol 19, r°.)

Articles