LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

XIème siècle - Manuscrit écclésiastique

LIBER DE RESTAURATIONE MONASTERII SANCTI MARTINI TORNACENSIS

dimanche 9 mai 2004

Extrait du Scriptorium et bibliothèqe de St. Martin de Tournai


page 312

beati Martini etiam duritiam et asperitatem terre sentiret, ilico libenter consensit. Depositus ergo rogavit me ut ei fidem catholicam, id est Quisumque vult (1) legerem. Quo facto, interrogavi eum ; si vellet tabulam pulsari et conventum pro suo exitu evocari. Respondit, se nichil mali sentire, fratres tamen libenter vellet videre. Protinus ego currens tabulam festinanter pulsavi. Conveniunt fratres, litaniam circa egrotum decantant. Cumque genibus flexis et aure ori eius apposita interrogassem si fratres videret, si ea que dicebant audiret, respondit se et fratres videre et sanctorun nomina audire ; nichil se doloris sentire, sed in magna leticia esse. Quo dicto, statim spiritum emisit non sine luctu et dampno totius ecclesie nostre. Huius socius in scribendis libris fuit domnus Gislebertus, a domno abbate Odone cum Teoderico, filio Radulfi prepositi, in scola nutritus ; qui et ipse scripsit historiam totius Veteris Testamenti necnon et duos grandes et valde utiles libros amplissime ac lucide scripture, in quibus continentur lecciones omnium dominicarum et festivitatum totius anni, quorum unus estivalis, alter vocatur hyemalis. Qui obiit in purificatione beate Marie cum maximo luctu totius nostri conventus.
78. Cum, vidisset igitur domnus Radulfus prepositus, aliquantulum sibi iuxta votum contigisse de ecclesiola sancti Amandi in pago Noviomensi, etiam Laudunensem regionem expetiit, vidensque ibi pro bello quod erat inter Thomam de Marla et Rogerum de Petreponte plures villas ac terras vacuas desolatasque remansisse, data pecunia eidem Rogero, rogavit eum, ut pro anime sue salute de eadem terra aliquid daret ecclesie nostre, ubi possemus laborantes proficere. Statim Rogerus assensu Ermengardis coniugis sue dedit nobis vacuam terram in loco qui vocatur Canteliva (2) et coram domno Ingelranno tunc temporis (3) Laudunensi episcopo confirmavit. Nec mora, Radulfus domum unam ibi construxit, vidensque terram fertilem et sufficientem quatuor carrucas ibidem posuit, ovibus ac bobus replevit. Inde ad alium principem, qui vocabatur Gerardus de Cherisi, accessit ; dataque ei non modica pecunia, rogavit, ut et ipse imitando Rogerum aliquid pro anima sua daret ecclesie sancti Martini. Tunc ille terras quas habebat apud Liviria (4) et Brangicurtem nobis dedit et quia de feodo regis erant, per Ludovicum regem Francorum fecit confirmari. Hocque fuit primum privilegium quod ecclesia nostra de regibus habuit. Sic ergo Radulfus unam curtem apud Liviri et alteram apud Brangicurtem construxit ; molendinum etiam, quod prius erat destructum, reparavit. Quartam etiam curtem non procul ab aliis in villa que dicitur Moncellis construxit, que tamen non ex unius, sed ex multorum donatione et agricultura consistit. Post aliquod vero tempus cum prefatus Thomas de Marla, videns curtem nostram abundantia pecorum repletam, cupiditate ductus, eam depredatus fuisset indeque excommunicatus absolvi deposceret, altare unum in villa que dicitur Froimuns pro prede restauratione nobis dedit et privilegio episcopi Laudunensis, de quo illud in feodo tenebat, confirmari fecit (b) ; sic illius facti absolutionem recepit. Has ergo quatuor curtes sepedictus Radulfus prepositus in pago Laudunensi construxit et per eas non parum ecclesiam nostram ampliavit.

79. Aliam etiam curtem in episcopatu Suessionensi construxit in nemore de Pinon et privilegio domni Lisiardi Suessorum episcopi (5) confirmari fecit, filiumque suum Walterum ad construendum in eodem loco posuit, ita ut ecclesiolam lapideam ex elemosinis fidelium in honore sancte Dei genitricis Marie ibidem edificatam a prefato episcopo consecrari impetraverit. **

80. In hiis itaque domibus sive, ut usitatius dicamus, curtibus, quas in diversis locis prefatus Radulfus prepositus construxit, plus quam sexagintae carrucas posuit, sicque Deo iuvante tam ex agricultura quam ex nutrimentis pecorum*** toti conventui ecclesie nostre in victu et vestitu necessaria providebat. Super quo domnus abbas Odo valde gaudebat et Deo gratias agebat, quod sibi talem virum dedisset, qui se a sollicitudine vel tumultu exteriori prorsus immunem et liberum esse faceret. Commissa namque ei totius ecclesie nostre cura exteriori, ipse religioni et silentio tam ferventer insistebat, ut multociens integro

*) Radulfus ergo prepositus cum vidisset al. pergit H.
**) H. pergit c. 74.
***) alque redditibus altarium addit H.
a) Livericum H.
b) cepit post corr. fecit c.
c) quinquaginta H.

1) Symbolum dictum Athanasii. DACH.
2) Cantelus.
3) A. 1098-1104.
4) Livri (depart. du Nord).
5) A. 1108-1126.



P.-S.

Source : http://www.ku.edu/kansas/herman/restore/312.html

Articles