Barthelemy de Joux, confirme des donations des Pierrepont

8 septembre 1123

Barthelemy de Joux, confirme des donations des Pierrepont

La diplomate Ermengarde, veuve de Roger, fait confirmer par l’évêque des donations de son défunt époux, du temps de la minorité de son fils.

vendredi 2 décembre 2005

"Barthelemy de Joux donne son accord à la ratification par Ermengarde [de Montaigu] des donations faites par son père Guillaume, puis par son mari Roger de Pierrepont, à la "cella" de Saint-Thomas, dépendant de l’abbaye de Saint-Vincent [de Laon], des aubains de leurs terres qui accepteraient de demeurer à Saint-Thomas." A. Dufour-Malbezin in op.cit.


In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Bartholomaeus, Dei gratia Sancte Laudunensis ecclesiae minister indignus. Notum igitur esse volumus tam presentibus quam futuris quia, cum Willelmus de Monte acuto, cujus frater, nomine Robertus, in cella beati Thomae sub monachico habitu Deo serviebat, omnes albanios qui in eadem villa manere voluissent, ipsius apostoli ad usum fratrum inibi Deo famulantium monasterio dedisset ; sequenti tempore, Rogerus de Petraponte, qui per matrimonium filiae ejus Ermengardis ipsius honori successerat, predicto loco omnes advenas habendos concessit, exceptis si que de Petraponte aut Monte acuto in prefata villa mansionem fecissent ; nostro quoquoe tempore, domina Ermengardis et Willelmus, filius ejus, sepedicti apostoli cellae albaniorum donum ad praetaxatum modum, a praedecessoribus factum, ex sua parte firmaverat. Et ne in posterum mutari vel infrigi possit, scripto roborari petierunt. Ut igitur haec donatio in futurum firma et inconvulsa permaneat, nos ipsi, a quibus beneficium ipsum descendit, assensum praebuimus scriptoque sanciri testesque qui affuerunt subscribi precepimus, sed et ad majorem rei celsitudinem sigillo nostri nominis imprimis (sic) curavimus. S. Bartholomei, episcopi, qui hoc scriptum fieri jussit. Actum Lauduni, VI idus septembris, feria 7, luna 15, anno dominicae Incarnationis 1123, indictione 1, epacta 3, concurrente 7.

P.-S.

Source : Annie Dufour-Malbezin, in Les actes des évêques de Laon, des origines à 1151, CNRS éditions, Acte n°101, p. 180 et seq.

Articles